Rozmiar: 15909 bajtów

1419. Februar 7. Breslau

In nomine domini Amen. Sub Anno Nativitatis eiusdem Millesimo Quadringentesimo decimo Nono, Indicione duodecima, die Martis Septima mensis Februarii, hora quasi Nonarum, in loco Capitulari Monasterii Czarnowans alias Domus dei Ord. Prem. Wrat. dioc. Pontificatus Sanctissimi in Cristo patris ac domini nostri domini Martini divina providencia pape Qumti Anno eius secundo, In mei Notarii publici testiumque subscriptorum presencia Constitutus personaliter venerabilis in Cristo pater dominus Johannes de Briga Abbas Monasterii S. Vincencii extra muros Wrat. Ord. Prem. supradicti, animo deliberato ex certa ipsius sciencia vovit et promisit pro se et suis successoribus Abbatibus pro totogue suo Conventu, quod . . Priorissam, Suppriorissam totumque Conventum Virginum Monasterii Czarnowans supradicti vellet protegere, eripere et liberare a quibuscumque processibus per dominum Supremum Premonstratensem seu visitatores suos quoslibet fulminatis sive fulminandis, Promisitque prenominatus venerabilis pater d. Johannes Abbas michi Notario publico infrascripto solempniter stipulanti, quod omnia et singula predicta, rate grate atque firme perpetuis temporibus vellet inviolabiliter observare. In cuius rei evidenciam et robur Sigillum Abbatis et Conventus ex certa sciencia prenominati domini Johannis Abbatis et Conventus presentibus sunt appensa. Acta etc. Presentibus honorabili Religiosis et discretis Viris d. Leonardo preposito monasterii Strelinensis Wladislauiensis diocesis, antedicti ordinis Premonstratensis, Francisco de Sneno, Alberto priore dicti Monasterii Czarnowans, Nicolao Lemon fratribus professis Monasterii S. Vincencii antedicti, Johanne Vnholt de Brunczeldorff, Nicolao Herborth de Skalicz et Laurencio de Lossen laicis Wrat. dioc. testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Et ego Nicolaus quondam Petri de Brodatheutunicali etc. unacum appensione Sigill. memorati d. Abbatis et Conventus consignavi etc. Constat michi Notario de rasuris in decima linea deorsum computando factis videlicet pro totoque suo Conventu non vicio sed errore.

Die radirten Stellen sind cursiv gedruckt. Anhangend das elliptische Siegel des Abts und das runde des Convents.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów